Encontrados 2327 resultados para: Eos
Factum est autem venientibus Iudaeis, qui habitabant iuxta eos, et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis, quibus venerant ad nos, (Liber Nehemiae 4, 6)
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudaeos. (Liber Nehemiae 5, 1)
Cogitavique in corde meo et increpavi optimates et magistratus et dixi eis: “Usuras singuli a fratribus vestris exigitis!”. Et congregavi adversum eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
et dixi eis: “Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Iudaeos, qui venditi fuerant gentibus, secundum possibilitatem nostram; quin potius et vos vendetis fratres vestros, ut vendentur nobis?”. Et siluerunt nec invenerunt quid responderent. (Liber Nehemiae 5, 8)
Dixique ad eos: “Non est bona res, quam facitis. Quare non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris? (Liber Nehemiae 5, 9)
Et dixerunt: “Reddemus et ab eis nihil quaeremus; sicque faciemus, ut loqueris”. Et vocavi sacerdotes et feci eos iurare, ut facerent, sicut dictum erat. (Liber Nehemiae 5, 12)
Misi ergo ad eos nuntios dicens: “Opus grande ego facio et non possum descendere; cur cessare oportet opus, si desistero et descendero ad vos?”. (Liber Nehemiae 6, 3)
“In gentibus auditum est, et Gosem dixit quod tu et Iudaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum et levare te velis super eos regem; iuxta hanc vocem (Liber Nehemiae 6, 6)
Sed et in diebus illis, multae optimatum Iudaeorum epistulae mittebantur ad Thobiam, et a Thobia veniebant ad eos. (Liber Nehemiae 6, 17)
Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)
Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat eos. (Liber Nehemiae 8, 12)
In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Is rael in ieiunio et in saccis, et humus super eos. (Liber Nehemiae 9, 1)