Encontrados 1617 resultados para: Eorum
Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 53)
Et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad proelium. (Liber I Maccabaeorum 4, 7)
Et ait Iudas viris, qui secum erant: “Ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis; (Liber I Maccabaeorum 4, 8)
Et reversus est Iudas et exercitus eius a persecutione eorum; (Liber I Maccabaeorum 4, 16)
Da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua; (Liber I Maccabaeorum 4, 32)
Et commiserunt invicem proelium, et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque milia virorum et prociderunt ex adverso eorum. (Liber I Maccabaeorum 4, 34)
Et bellabat Iudas adversus filios Esau in Idumaea, in Acrabattane, quia circumsedebant Israel; et percussit eos plaga magna, compressit eos et cepit spolia eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 3)
Et congregatae sunt gentes, quae sunt in Galaad, adversus Israel, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos; et fugerunt in Datheman munitionem (Liber I Maccabaeorum 5, 9)
et parant venire et occupare munitionem, in quam confugimus, et Timotheus est dux exercitus eorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 11)
Nunc ergo veni et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis, (Liber I Maccabaeorum 5, 12)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros”. (Liber I Maccabaeorum 5, 13)