Encontrados 1617 resultados para: Eorum
Et segregabo de vobis transgressores et impios et de terra incolatus eorum educam eos, et terram Israel non ingredientur, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 38)
ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem! (Prophetia Ezechielis 21, 20)
Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam revocabit iniquitatem ad capiendum. (Prophetia Ezechielis 21, 28)
Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat, (Prophetia Ezechielis 21, 33)
Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum. (Prophetia Ezechielis 22, 26)
Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 31)
Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. (Prophetia Ezechielis 23, 15)
et insanivit libidine in amatores suos, quorum membra sunt ut membra asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum. (Prophetia Ezechielis 23, 20)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego tradam te in manu eorum, quos odisti, in manu, de quibus recessit anima tua; (Prophetia Ezechielis 23, 28)
et lapidentur lapidibus congregationis et confodiantur gladiis eorum; filios et filias earum interficiant et domos earum igne succendant. (Prophetia Ezechielis 23, 47)
Et tu, fili hominis, ecce in die, quo tollam ab eis fortitudinem eorum et gaudium magnificentiae et delicias oculorum eorum et desiderium animae eorum, filios et filias eorum; (Prophetia Ezechielis 24, 25)