Encontrados 51 resultados para: Eodem

  • Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. (Liber Sapientiae 15, 8)

  • Et in Isaac eodem modo statuit propter Abraham patrem eius. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)

  • similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat; (Liber Baruch 6, 60)

  • Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)

  • et dabo ei vineas eius ex eodem loco et vallem Achor, portam spei, et respondebit ibi iuxta dies iuventutis suae et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. (Prophetia Osee 2, 17)

  • Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco. (Actus Apostolorum 2, 1)

  • Eodem tempore natus est Moyses et erat formosus coram Deo; qui nutritus est tribus mensibus in domo patris. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo. (Actus Apostolorum 14, 1)

  • Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)

  • alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, (Epistula I ad Corinthios 12, 9)

  • Rogavi Titum et misi cum illo fratrem; numquid Titus vos circumvenit? Nonne eodem spiritu ambulavimus? Nonne iisdem vestigiis? (Epistula II ad Corinthios 12, 18)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina