Encontrados 2353 resultados para: Enim
Non est illi data a Domino gratia: omni enim sapientia defraudatus est. (Liber Ecclesiasticus 37, 24)
Non enim omnia omnibus expediunt, et non omni animae omne genus placet. (Liber Ecclesiasticus 37, 31)
In multis enim escis erit infirmitas, et aviditas appropinquabit usque ad choleram. (Liber Ecclesiasticus 37, 33)
A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem. (Liber Ecclesiasticus 38, 2)
Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium. (Liber Ecclesiasticus 38, 13)
A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem. (Liber Ecclesiasticus 38, 19)
Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis. (Liber Ecclesiasticus 38, 22)
Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie. (Liber Ecclesiasticus 38, 23)
In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 5)
Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. (Liber Ecclesiasticus 39, 8)
“Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)
Non est dicere: “Quid est hoc!” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in usum suum creata sunt. (Liber Ecclesiasticus 39, 26)