Encontrados 2353 resultados para: Enim
Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem. (Liber Ecclesiasticus 11, 23)
Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam. (Liber Ecclesiasticus 11, 33)
Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum. (Liber Ecclesiasticus 11, 35)
Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis et eleemosynas non dat, quoniam et Altissimus odio habet peccatores et misertus est paenitentibus. (Liber Ecclesiasticus 12, 3)
Non credas inimico tuo in aeternum, sicut enim aeramentum aeruginat nequitia illius (Liber Ecclesiasticus 12, 10)
Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur. (Liber Ecclesiasticus 13, 3)
Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
Memor esto quoniam mors non tardat, et decretum inferorum quia non demonstratum est tibi; decretum enim huius mundi: morte morietur. (Liber Ecclesiasticus 14, 12)
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi; homines peccatores non videbunt eam, longe enim abest a superbia et dolo. (Liber Ecclesiasticus 15, 7)
quoniam non a Deo tributa est ei; sapientiae enim Dei astabit laus, et in ore sapientis dicetur laus, et dominator illius docebit eam. (Liber Ecclesiasticus 15, 10)