Mosaico decorativo

Encontrados 2353 resultados para: Enim

  • Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam. (Liber Sapientiae 7, 24)

  • Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: (Liber Sapientiae 7, 25)

  • candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. (Liber Sapientiae 7, 26)

  • Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)

  • Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: (Liber Sapientiae 7, 29)

  • illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. (Liber Sapientiae 7, 30)

  • Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)

  • Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. (Liber Sapientiae 8, 7)

  • Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)

  • Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)

  • Quis enim hominum poterit scire consilium Dei? Aut quis poterit cogitare quid velit Dominus? (Liber Sapientiae 9, 13)

  • Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae: (Liber Sapientiae 9, 14)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina