Encontrados 2353 resultados para: Enim
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum”. (Actus Apostolorum 28, 20)
Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanabo illos”. (Actus Apostolorum 28, 27)
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, (Epistula ad Romanos 1, 11)
Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. (Epistula ad Romanos 1, 17)
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. (Epistula ad Romanos 2, 1)
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)