Encontrados 2353 resultados para: Enim
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora, quae oporteat dicere”. (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
Anima enim plus est quam esca, et corpus quam vestimentum. (Evangelium secundum Lucam 12, 23)
Haec enim omnia gentes mundi quaerunt; Pater autem vester scit quoniam his indigetis. (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit. (Evangelium secundum Lucam 12, 34)
Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; (Evangelium secundum Lucam 12, 52)
et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum”. (Evangelium secundum Lucam 14, 14)
Quis enim ex vobis volens turrem aedificare, non prius sedens computat sumptus, si habet ad perficiendum? (Evangelium secundum Lucam 14, 28)
Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”. (Evangelium secundum Lucam 16, 2)
Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae”. (Evangelium secundum Lucam 16, 13)
— habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”. (Evangelium secundum Lucam 16, 28)
neque dicent: “Ecce hic” aut: “Illic”; ecce enim regnum Dei intra vos est”. (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Iesus autem convocans illos dixit: “Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)