Encontrados 2979 resultados para: End
ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)
Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus?”. (Liber Numeri 17, 28)
Quare nos fecistis ascendere de Aegypto et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec vineas nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum?”. (Liber Numeri 20, 5)
Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, (Liber Numeri 20, 15)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione. (Liber Numeri 20, 27)
Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium eius. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. (Liber Numeri 20, 28)
Tunc cecinit Israel carmen istud: “Ascendat puteus. Concinite ei. (Liber Numeri 21, 17)
Verteruntque se et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. (Liber Numeri 21, 33)
Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo. (Liber Numeri 23, 20)
Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: “Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus iam tertio benedixisti! (Liber Numeri 24, 10)
ait ad Moysen: “Tolle cunctos principes populi et suspende eos coram Domino contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israel”. (Liber Numeri 25, 4)