Encontrados 2979 resultados para: End
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei rami honoris et gratiae. (Liber Ecclesiasticus 24, 22)
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum. (Liber Ecclesiasticus 25, 4)
calumniam mendacem, super mortem omnia gravia; (Liber Ecclesiasticus 26, 7)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem; (Liber Ecclesiasticus 26, 22)
Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis constringitur peccatum. (Liber Ecclesiasticus 27, 2)
Sicut rusticationem ligni ostendit fructus illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Si sequaris iustitiam, apprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. (Liber Ecclesiasticus 27, 9)
Qui foveam fodit, incidet in eam, et, qui statuit lapidem proximo, offendet in eo, et, qui laqueum alii ponit, capietur in illo. (Liber Ecclesiasticus 27, 29)
homo enim iracundus incendit litem, et vir peccator turbabit amicos et in medio pacem habentium immittet inimicitiam. (Liber Ecclesiasticus 28, 11)
Certamen festinatum incendit ignem, et lis festinans effundit sanguinem, et lingua testificans adducit mortem. (Liber Ecclesiasticus 28, 13)