Encontrados 2979 resultados para: End
Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)
exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem. (Liber II Maccabaeorum 6, 20)
At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos. (Liber II Maccabaeorum 6, 23)
Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; (Liber II Maccabaeorum 6, 27)
Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi. (Liber II Maccabaeorum 7, 3)
Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur. (Liber II Maccabaeorum 7, 7)
Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit (Liber II Maccabaeorum 7, 10)
Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem. (Liber II Maccabaeorum 7, 25)
Et civitates et castella superveniens improvisus succendebat et opportuna loca occupans non paucos hostium in fugam convertens, (Liber II Maccabaeorum 8, 6)
alii vero omnia, quae eis supererant, vendebant simulque Dominum deprecabantur, ut eriperet eos, qui ab impio Nicanore, prius quam comminus venirent, venumdati essent: (Liber II Maccabaeorum 8, 14)
Convocatis autem Maccabaeus sex milibus, qui cum ipso erant, rogabat ne ab hostibus perterrerentur neque metuerent inique venientium adversum se gentium multitudinem, sed fortiter contenderent, (Liber II Maccabaeorum 8, 16)
Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes. (Liber II Maccabaeorum 8, 30)