Mosaico decorativo

Encontrados 1722 resultados para: Ego

  • Et insurrexistis super me ore vestro et vociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi. (Prophetia Ezechielis 35, 13)

  • sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)

  • Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus et collibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis; (Prophetia Ezechielis 36, 6)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt; (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini et accipietis sementem; (Prophetia Ezechielis 36, 9)

  • Et replebo vos hominibus et iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 36, 11)

  • Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus, ad quas intrastis; (Prophetia Ezechielis 36, 22)

  • et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis. (Prophetia Ezechielis 36, 23)

  • Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Prophetia Ezechielis 36, 28)

  • Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel. (Prophetia Ezechielis 36, 32)

  • Et scient gentes, quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio. (Prophetia Ezechielis 36, 36)

  • ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalem in sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 36, 38)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina