Encontrados 1722 resultados para: Ego
Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”. (Liber Isaiae 6, 8)
Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion. (Liber Isaiae 8, 18)
et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret”. (Liber Isaiae 10, 14)
Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)
Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant nec aurum velint; (Liber Isaiae 13, 17)
Cor meum super Moab clamat, vectes eius usque ad Segor, Eglatselisiam; per ascensum enim Luith flentes ascendunt et in via Oronaim clamorem contritionis levant. (Liber Isaiae 15, 5)
Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)
Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)
Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. (Liber Isaiae 23, 2)
In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. (Liber Isaiae 23, 3)
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? (Liber Isaiae 23, 8)
Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; non condentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, erit negotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide. (Liber Isaiae 23, 18)