Encontrados 1722 resultados para: Ego
“Mundus sum ego et absque delicto; immaculatus, et non est iniquitas in me. (Liber Iob 33, 9)
Attende, Iob, et audi me et tace, dum ego loquor. (Liber Iob 33, 31)
Numquid pro te Deus satisfaciet, quia respuisti? Tu enim eliges, et non ego; et si quid nosti melius, loquere. (Liber Iob 34, 33)
Dixisti enim: “Quid ad te? Vel quid tibi proderit, si ego peccavero?”. (Liber Iob 35, 3)
Itaque ego respondebo sermonibus tuis et amicis tuis tecum. (Liber Iob 35, 4)
et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. (Liber Iob 40, 14)
Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores? (Liber Iob 40, 30)
Audi, et ego loquar; interrogabo te, et responde mihi. (Liber Iob 42, 4)
“Ego autem constitui regem meum super Sion, montem sanctum meum!”. (Liber Psalmorum 2, 6)
Praedicabo decretum eius. Dominus dixit ad me: “Filius meus es tu; ego hodie genui te. (Liber Psalmorum 2, 7)
Ego obdormivi et soporatus sum, exsurrexi, quia Dominus suscepit me. (Liber Psalmorum 3, 6)
Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. (Liber Psalmorum 5, 8)