Encontrados 1722 resultados para: Ego
Praecepitque Dominus Iosue filio Nun et ait: “Confortare et esto robustus; tu enim introduces filios Israel in terram, quam eis pollicitus sum, et ego ero tecum”. (Liber Deuteronomii 31, 23)
Ego enim scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis cum mortuus fuero? (Liber Deuteronomii 31, 27)
Ipsi me provocaverunt in eo, qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis; et ego provocabo eos in eo, qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos. (Liber Deuteronomii 32, 21)
Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, in quo labetur pes eorum! Iuxta est dies perditionis, et adesse festinat sors eorum. (Liber Deuteronomii 32, 35)
Videte nunc quod ego sim solus, et non sit Deus praeter me. Ego occidam et ego vivere faciam; percutiam et ego sanabo; et non est qui de manu mea possit eruere. (Liber Deuteronomii 32, 39)
Levabo ad caelum manum meam et dicam: Vivo ego in aeternum! (Liber Deuteronomii 32, 40)
Et dixit ad eos: “Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie, ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere et implere universa verba legis huius; (Liber Deuteronomii 32, 46)
“Ascende in montem istum Abarim, in montem Nabo, qui est in terra Moab contra Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israel obtinendam. (Liber Deuteronomii 32, 49)
E contra videbis terram et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israel”. (Liber Deuteronomii 32, 52)
et Nageb et latitudinem campi Iericho civitatis palmarum usque Segor. (Liber Deuteronomii 34, 3)
Et sepelivit eum in valle in terra Moab contra Bethphegor; et non cognovit homo sepulcrum eius usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 34, 6)
“Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel. (Liber Iosue 1, 2)