Encontrados 1722 resultados para: Ego
Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. (Evangelium secundum Ioannem 13, 14)
Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 15)
Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. (Evangelium secundum Ioannem 13, 18)
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 19)
Respondet Iesus: “Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero”. Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. (Evangelium secundum Ioannem 13, 26)
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo. (Evangelium secundum Ioannem 13, 33)
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis. (Evangelium secundum Ioannem 14, 3)
Et quo ego vado, scitis viam”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 4)
Dicit ei Iesus: “Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me. (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua. (Evangelium secundum Ioannem 14, 10)
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite. (Evangelium secundum Ioannem 14, 11)
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. (Evangelium secundum Ioannem 14, 12)