Encontrados 1722 resultados para: Ego
Et ego intellegebam: ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae et non tangebat terram; porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos. (Prophetia Danielis 8, 5)
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem et quaererem intellegentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri; (Prophetia Danielis 8, 15)
Et venit et stetit iuxta, ubi ego stabam; cumque venisset, pavens corrui in faciem meam, et ait ad me: “Intellege, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio”. (Prophetia Danielis 8, 17)
dixitque: “Ecce ego ostendam tibi, quae futura sint in novissimo maledictionis, quoniam in tempore erit finis. (Prophetia Danielis 8, 19)
Et ego Daniel langui et aegrotavi per dies; cumque surrexissem, faciebam opera regis et stupebam ad visionem, et non erat qui intellegeret. (Prophetia Danielis 8, 27)
anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Ieremiam prophetam, ut complerentur desolationes Ierusalem, septuaginta anni; (Prophetia Danielis 9, 2)
Ab exordio precum tuarum egressus est sermo; ego autem veni, ut indicarem, quia vir desideriorum es tu; ergo animadverte sermonem et intellege visionem. (Prophetia Danielis 9, 23)
In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum, (Prophetia Danielis 10, 2)
Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. (Prophetia Danielis 10, 7)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium. (Prophetia Danielis 10, 8)
et dixit ad me: “Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. (Prophetia Danielis 10, 11)
Et ait ad me: “Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos. (Prophetia Danielis 10, 12)