Encontrados 1917 resultados para: Eam
et dixi: “Quid isti veniunt facere?”. Qui respondit dicens: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, ut nemo eorum levaret caput suum; et venerunt isti deterrere ea, ut deiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Iudae, ut dispergerent eam”. (Prophetia Zachariae 2, 4)
Et dixi: “Quo tu vadis?”. Et dixit ad me: “Ut metiar Ierusalem et videam, quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius”. (Prophetia Zachariae 2, 6)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)
“Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. (Prophetia Zachariae 4, 9)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. (Prophetia Zachariae 5, 4)
Et dixit: “Haec est impietas”. Et proiecit eam in epham et misit massam plumbeam in os eius. (Prophetia Zachariae 5, 8)
“Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Sion zelo magno et ardore magno zelatus sum eam. (Prophetia Zachariae 8, 2)
et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. (Prophetia Zachariae 8, 21)
Ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius; et haec igni devorabitur. (Prophetia Zachariae 9, 4)
Et circumdabo domum meam ut praesidium contra euntes et revertentes; et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis. (Prophetia Zachariae 9, 8)
Et succidi tres pastores in mense uno, et taeduit eorum animam meam; siquidem et animam eorum taeduit mei. (Prophetia Zachariae 11, 8)