Encontrados 655 resultados para: Domum
Et dixit ad me: “Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos. (Prophetia Ezechielis 3, 4)
Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; (Prophetia Ezechielis 3, 5)
et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel: (Prophetia Ezechielis 5, 4)
Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate. (Prophetia Ezechielis 9, 7)
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius. (Prophetia Ezechielis 12, 10)
ut capiam domum Israel in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 14, 5)
Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras. (Prophetia Ezechielis 14, 6)
“Fili ho minis, propone aenigma et narra parabolam ad domum Israel (Prophetia Ezechielis 17, 2)
“Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem; (Prophetia Ezechielis 17, 12)
Quam ob rem loquere ad domum Israel, fili hominis, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes, (Prophetia Ezechielis 20, 27)
Propterea dic ad domum Israel: Haec dicit Dominus Deus: Certe in via patrum vestrorum vos polluimini et post offendicula eorum vos fornicamini (Prophetia Ezechielis 20, 30)
Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in ea aquam. (Prophetia Ezechielis 24, 3)