Encontrados 436 resultados para: Domo
Filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam aedificaverat ei; dixit enim rex: “Non habitabit mulier mihi in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in eam arca Domini”. (Liber II Paralipomenon 8, 11)
necnon et cibaria mensae eius et sessionem servorum et officia ministrorum eius et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum et victimas, quas immolabat in domo Domini, non erat prae stupore ultra in ea spiritus. (Liber II Paralipomenon 9, 4)
et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia. (Liber II Paralipomenon 9, 11)
trecentas quoque peltas aureas trecentorum aureorum, quibus tegebantur singulae peltae, posuitque ea rex in domo Saltus Libani. (Liber II Paralipomenon 9, 16)
Recessitque Israel a domo David usque ad diem hanc. (Liber II Paralipomenon 10, 19)
Amarias autem sacerdos princeps super vos in omnibus, quae ad Deum pertinent, praesidebit; porro Zabadias filius Ismael, qui est dux in domo Iudae, super ea opera erit, quae ad regis officium pertinent; habetisque Levitas coram vobis ut scribas. Confortamini et agite diligenter, et sit Dominus cum bonis”. (Liber II Paralipomenon 19, 11)
Cumque stetisset Iosaphat in medio coetu Iudae et Ierusalem in domo Domini ante atrium novum, (Liber II Paralipomenon 20, 5)
“Si irruerint super nos mala, gladius iudicii, pestilentia et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies salvosque facies”. (Liber II Paralipomenon 20, 9)
et ascenderunt in terram Iudae et irruperunt in eam diripueruntque cunctam substantiam, quae inventa est in domo regis, insuper et filios eius et uxores, nec remansit ei filius nisi Ioachaz, qui minimus natu erat. (Liber II Paralipomenon 21, 17)
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)
Iniit igitur omnis congregatio pactum in domo Dei cum rege. Dixitque ad eos Ioiada: “Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David. (Liber II Paralipomenon 23, 3)
Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David, quae erant in domo Dei. (Liber II Paralipomenon 23, 9)