Encontrados 3318 resultados para: Dominus
ille respondit: “Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus”. Manentibus illis apud Balaam, (Liber Numeri 22, 8)
Qui mane consurgens dixit ad principes: “Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum”. (Liber Numeri 22, 13)
Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”. (Liber Numeri 22, 19)
Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: “Quid feci tibi? Cur percutis me ecce iam tertio?”. (Liber Numeri 22, 28)
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum Domini stantem in via, evaginato gladio in manu eius; adoravitque eum pronus in terram. (Liber Numeri 22, 31)
Dixitque Balaam ad Balac: “Sta paulisper iuxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus; et, quodcumque imperaverit, loquar tibi”. Cumque abiisset in collem nudum, (Liber Numeri 23, 3)
Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris”. (Liber Numeri 23, 5)
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester, quem Dominus non detestatur? (Liber Numeri 23, 8)
Cui ille respondit: “Num aliud possum loqui, nisi quod iusserit Dominus?”. (Liber Numeri 23, 12)
Cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius, ait: “Revertere ad Balac et haec loqueris ei”. (Liber Numeri 23, 16)
Reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: “Quid, inquit, locutus est Dominus?”. (Liber Numeri 23, 17)
Non conspicitur malum in Iacob, nec videtur calamitas in Israel. Dominus Deus eius cum eo est, et clangor regis in illo. (Liber Numeri 23, 21)