Encontrados 3318 resultados para: Dominus
Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis. Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Ierusalem. (Prophetia Zachariae 1, 16)
Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion et eliget adhuc Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 1, 17)
Et ostendit mihi Dominus quattuor fabros; (Prophetia Zachariae 2, 3)
Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 9)
Heu, heu! Fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 10)
Quia haec dicit Dominus exercituum, cuius gloria misit me ad gentes, quae spoliaverunt vos: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. (Prophetia Zachariae 2, 12)
Quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praeda servorum suorum; et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me. (Prophetia Zachariae 2, 13)
Iubila et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio et habitabo in medio tui, ait Dominus. (Prophetia Zachariae 2, 14)
Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt ei in populum. Et habitabo in medio tui, et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. (Prophetia Zachariae 2, 15)
Et possidebit Dominus Iudam partem suam super terram sanctam et eliget adhuc Ierusalem. (Prophetia Zachariae 2, 16)
Et dixit angelus Domini ad Satan: “Increpet Dominus in te, Satan! Et increpet Dominus in te, qui elegit Ierusalem! Numquid non iste torris est erutus de igne?”. (Prophetia Zachariae 3, 2)
“Haec dicit Dominus exercituum: Si in viis meis ambulaveris et ministerium meum custodieris, tu quoque iudicabis domum meam et custodies atria mea; et dabo tibi accessum inter eos, qui nunc hic assistunt. (Prophetia Zachariae 3, 7)