Encontrados 3318 resultados para: Dominus
Deus aemulator et ulciscens Dominus, ulciscens Dominus et habens furorem, ulciscens Dominus in hostes suos et servans iram inimicis suis. (Prophetia Nahum 1, 2)
Dominus patiens et magnus fortitudine, nullumque impunitum derelinquet Dominus. In tempestate et turbine via eius, et nubes pulvis pedum eius. (Prophetia Nahum 1, 3)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se (Prophetia Nahum 1, 7)
Haec dicit Dominus: “Et si incolumes fuerint et numerosi, sic quoque attondentur et pertransibunt; afflixi te et non affligam te ultra. (Prophetia Nahum 1, 12)
Et praecipiet super te Dominus: “Non seminabitur ex nomine tuo amplius. De domo dei tui disperdam sculptile et conflatile; ponam sepulcrum tuum, quia inhonoratus es”. (Prophetia Nahum 1, 14)
Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 3)
“Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum”. (Prophetia Nahum 2, 14)
“Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum; et levabo vestimentum tuum in faciem tuam et ostendam gentibus nuditatem tuam et regnis ignominiam tuam. (Prophetia Nahum 3, 5)
Et respondit mihi Dominus et dixit: “Scribe visum et explana eum super tabulas, ut percurrat, qui legerit eum. (Prophetia Habacuc 2, 2)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me. Magistro chori. Ad sonitum chordarum. (Prophetia Habacuc 3, 19)
“Auferens auferam omnia a facie terrae, dicit Dominus, (Prophetia Sophoniae 1, 2)