Encontrados 3318 resultados para: Dominus
Vastata est Moab, et ascenderunt civitates illius, et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen eius. (Liber Ieremiae 48, 15)
Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 25)
Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. (Liber Ieremiae 48, 30)
Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. (Liber Ieremiae 48, 35)
Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 38)
Haec dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit et extendet alas suas ad Moab. (Liber Ieremiae 48, 40)
Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 48, 43)
Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam, et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo; adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 48, 44)
Et convertam sortem Moab in novissimis diebus”, ait Dominus. Hucusque iudicia Moab. (Liber Ieremiae 48, 47)
Ad filios Ammon. Haec dicit Dominus: “Numquid filii non sunt Israel, aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad, et populus eius in urbibus eius habitavit? (Liber Ieremiae 49, 1)
Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)
Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. (Liber Ieremiae 49, 5)