Mosaico decorativo

Encontrados 3318 resultados para: Dominus

  • Haec dicit Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio; vadet ad requiem suam Israel”. (Liber Ieremiae 31, 2)

  • De longe Dominus apparuit mihi: “In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia. (Liber Ieremiae 31, 3)

  • Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)

  • Redemit enim Dominus Iacob et liberavit eum de manu potentioris. (Liber Ieremiae 31, 11)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • Haec dicit Dominus: “Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt”. (Liber Ieremiae 31, 15)

  • Haec dicit Dominus: “Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici. (Liber Ieremiae 31, 16)

  • Et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos. (Liber Ieremiae 31, 17)

  • Audiens audivi Ephraim transmigrantem: “Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)

  • Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)

  • Usquequo vagaberis, filia rebellis? Quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum. (Liber Ieremiae 31, 22)

  • Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina