Mosaico decorativo

Encontrados 3318 resultados para: Dominus

  • Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. (Liber Ieremiae 10, 10)

  • Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)

  • quia haec dicit Dominus: “Ecce ego longe proiciam habitatores terrae in hac vice et tribulabo eos, ita ut inveniant me”. (Liber Ieremiae 10, 18)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus, Deus Israel: Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius, (Liber Ieremiae 11, 3)

  • Et dixit Dominus ad me: “Vociferare omnia verba haec in civitatibus Iudae et in foris Ierusalem dicens: Audite verba pacti huius et facite illa. (Liber Ieremiae 11, 6)

  • Et dixit Dominus ad me: “Inventa est coniuratio in viris Iudae et in habitatoribus Ierusalem. (Liber Ieremiae 11, 9)

  • Quam ob rem haec dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non poterunt; et clamabunt ad me, et non exaudiam eos. (Liber Ieremiae 11, 11)

  • Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius. (Liber Ieremiae 11, 16)

  • Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)

  • Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, (Liber Ieremiae 11, 22)

  • Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: “Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iudae evellam de medio eorum. (Liber Ieremiae 12, 14)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina