Encontrados 3318 resultados para: Dominus
Cui respondit Naboth: “Propitius mihi sit Dominus, ne dem hereditatem patrum meorum tibi”. (Liber I Regum 21, 3)
Et loqueris ad eum dicens: Haec dicit Dominus: Occidisti, insuper et possedisti! Et post haec addes: Haec dicit Dominus: In loco, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent tuum quoque sanguinem”. (Liber I Regum 21, 19)
Sed et de Iezabel locutus est Dominus dicens: Canes comedent Iezabel in agro Iezrahel. (Liber I Regum 21, 23)
et abominabilis effectus est, in tantum ut sequeretur idola secundum omnia, quae fecerant Amorraei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israel. (Liber I Regum 21, 26)
Congregavit ergo rex Israel prophetas quadringentos circiter viros et ait ad eos: “Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere?”. Qui responderunt: “Ascende, et dabit Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 6)
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam”. (Liber I Regum 22, 11)
Omnesque prophetae similiter prophetabant dicentes: “Ascende in Ramoth Galaad et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 12)
Cui Michaeas ait: “Vivit Dominus quia, quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar!”. (Liber I Regum 22, 14)
Venit itaque ad regem, et ait illi rex: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad proeliandum, an cessare?”. Cui ille respondit: “Ascende et vade prospere, et tradet Dominus in manu regis”. (Liber I Regum 22, 15)
Et ille ait: “Vidi cunctum Israel dispersum in montibus quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””. (Liber I Regum 22, 17)
Et ait Dominus: “Quis decipiet Achab, ut ascendat et cadat in Ramoth Galaad?”. Et dixit unus verba huiuscemodi et alius aliter. (Liber I Regum 22, 20)
Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. (Liber I Regum 22, 21)