Encontrados 1202 resultados para: Domino
quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)
Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam; nolite perire in poena eius, quoniam tempus ultionis est Domino: vicissitudinem ipse retribuet ei. (Liber Ieremiae 51, 6)
TETH. Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius. Rex eius et principes eius in gentibus; non est lex, et prophetae eius non invenerunt visionem a Domino. (Lamentationes 2, 9)
VAU. Et dixi: “Periit splendor meus et spes mea a Domino”. (Lamentationes 3, 18)
Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)
et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudae et habitatoribus Ierusalem (Liber Baruch 1, 15)
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; (Liber Baruch 2, 6)
Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, (Liber Baruch 2, 17)
et avertent se a dorso suo duro et a nequissimis adinventionibus suis, quia memores erunt viae patrum suorum, qui peccaverunt coram Domino. (Liber Baruch 2, 33)
Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro”. (Liber Baruch 3, 8)
“Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: “Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem”. (Prophetia Ezechielis 11, 15)
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)