Encontrados 1202 resultados para: Domino
Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet delicias a Domino. (Liber Proverbiorum 8, 35)
Abominabile Domino cor pravum, et voluntas eius in iis, qui simpliciter ambulant. (Liber Proverbiorum 11, 20)
Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. (Liber Proverbiorum 12, 2)
Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. (Liber Proverbiorum 12, 22)
Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei. (Liber Proverbiorum 15, 8)
Abominatio est Domino via impii; qui sequitur iustitiam, diligetur. (Liber Proverbiorum 15, 9)
Infernus et Perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum! (Liber Proverbiorum 15, 11)
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae. (Liber Proverbiorum 16, 3)
Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad pacem. (Liber Proverbiorum 16, 7)
Eruditus in verbo reperiet bona; et, qui sperat in Domino, beatus est. (Liber Proverbiorum 16, 20)
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. (Liber Proverbiorum 16, 33)
Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum et hausit gratiam a Domino. (Liber Proverbiorum 18, 22)