Encontrados 1202 resultados para: Domino
Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)
Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
Et dixerunt Levitae Iesua et Cadmihel, Bani, Hasabneia, Serebia, Hodia, Sebania, Phethahia: “Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aetemo usque in aeternum, et benedicant nomini gloriae tuae excelso super omnem benedictionem et laudem. (Liber Nehemiae 9, 5)
Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat nobis”. (Liber Thobis 5, 20)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna (Liber Thobis 11, 15)
Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 10)
Tunc gaude et laetare in filiis iustorum, quoniam omnes colligentur et benedicent Domino aeterno. (Liber Thobis 13, 13)
Anima mea, benedic Domino, regi magno, (Liber Thobis 13, 15)
Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)
Praeter haec omnia gratias agamus Domino Deo nostro, qui tentat nos sicut et patres nostros. (Liber Iudith 8, 25)
Et dixit ad eum Iudith: “Sume verba ancillae tuae, et loquatur ancilla tua ante faciem tuam et non nuntiabo mendacium domino meo in hac nocte. (Liber Iudith 11, 5)