Encontrados 1202 resultados para: Domino
Die autem quarto congregati sunt in valle Baracha; etenim, quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum vallis Benedictionis usque in praesentem diem. (Liber II Paralipomenon 20, 26)
Et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea, faciens quod rectum erat coram Domino. (Liber II Paralipomenon 20, 32)
Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis iuxta dispositionem David. (Liber II Paralipomenon 23, 18)
Fecitque, quod bonum est coram Domino, cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. (Liber II Paralipomenon 24, 2)
Et praedicatum est in Iuda et Ierusalem, ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super Israel in deserto. (Liber II Paralipomenon 24, 9)
Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Ierusalem; cumque fugisset Lachis, miserunt post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi. (Liber II Paralipomenon 25, 27)
restiterunt regi atque dixerunt: “Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo”. (Liber II Paralipomenon 26, 18)
Fecitque, quod rectum erat coram Domino iuxta omnia, quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini, et adhuc populus delinquebat. (Liber II Paralipomenon 27, 2)
Corroboratusque est Ioatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo. (Liber II Paralipomenon 27, 6)
Insuper filios Iudae et Ierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas. Attamen nonne vos ipsi estis in culpa coram Domino Deo vestro? (Liber II Paralipomenon 28, 10)
et dixerunt eis: “Non introducetis huc captivos, quia ad culpam coram Domino, quae iam est super nos, vultis adicere super peccata nostra et culpam nostram. Grandis quippe culpa est nobis, et ira furoris Domini super Israel”. (Liber II Paralipomenon 28, 13)
Nunc igitur placet mihi, ut ineam foedus cum Domino, Deo Israel, et avertat a nobis furorem irae suae. (Liber II Paralipomenon 29, 10)