Encontrados 1202 resultados para: Domino
Sitque civitas anathema, ipsa et omnia, quae in ea sunt, Domino; sola Rahab meretrix vivat cum universis, qui cum ea in domo sunt: abscondit enim nuntios, quos direximus. (Liber Iosue 6, 17)
Quidquid auri et argenti fuerit et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur repositum in thesauris eius”. (Liber Iosue 6, 19)
“Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Iericho; in primogenito suo fundamenta illius faciet et in novissimo liberorum ponet portas eius”. (Liber Iosue 6, 26)
Et ait Iosue ad Achan: “Fili mi, da gloriam Domino, Deo Israel, et confitere atque indica mihi quid feceris; ne abscondas”. (Liber Iosue 7, 19)
Responditque Achan Iosue et dixit ei: “Vere ego peccavi Domino, Deo Israel, et sic et sic feci: (Liber Iosue 7, 20)
Tunc aedificavit Iosue altare Domino, Deo Israel, in monte Hebal, (Liber Iosue 8, 30)
sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israel, et scriptum est in volumine legis Moysi, altare de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit. Et obtulerunt super eo holocausta Domino immolaveruntque pacificas victimas. (Liber Iosue 8, 31)
Tunc locutus est Iosue Domino in die, qua tradidit Amorraeum in conspectu filiorum Israel, dixitque coram Israel: “Sol, in Gabaon ne movearis, et luna, in valle Aialon”. (Liber Iosue 10, 12)
Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)
Reliquam terram in septem partes describite; et huc afferetis ad me, ut coram Domino Deo nostro mittam vobis hic sortem, (Liber Iosue 18, 6)
Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Iosue dicens: “Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me, ut hic coram Domino in Silo mittam vobis sortem”. (Liber Iosue 18, 8)
Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. (Liber Iosue 18, 10)