Mosaico decorativo

Encontrados 1202 resultados para: Domino

  • Quod si agrum possessionis suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis aestimabitur argenti. (Liber Leviticus 27, 16)

  • sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius. (Liber Leviticus 27, 21)

  • Quod si agrum emptum, qui non est de possessione maiorum, sanctificare voluerit Domino, (Liber Leviticus 27, 22)

  • supputabit ei sacerdos iuxta annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat, in ipso die ut sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 23)

  • Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 28)

  • Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 30)

  • Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 32)

  • Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, praeter arietem, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. (Liber Numeri 5, 8)

  • Afferet igitur eam sacerdos et statuet coram Domino; (Liber Numeri 5, 16)

  • tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et agitabit illud coram Domino imponetque illud super altare; (Liber Numeri 5, 25)

  • “Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, (Liber Numeri 6, 2)

  • cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest ab uva acerba usque ad pellicula non comedent. (Liber Numeri 6, 4)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina