Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii. (Liber II Paralipomenon 13, 9)
Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies, mane et vespere, et thymiama aromatum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius, ut accendantur semper ad vesperam; nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis. (Liber II Paralipomenon 13, 11)
Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa (Liber II Paralipomenon 14, 1)
et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt. (Liber II Paralipomenon 14, 13)
Cum audisset Asa verba haec et prophetiam, confortatus est et abstulit idola de omni terra Iudae et Beniamin et ex urbibus, quas ceperat montis Ephraim, et dedicavit altare Domini, quod erat ante porticum Domini. (Liber II Paralipomenon 15, 8)
Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et domus regis misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens: (Liber II Paralipomenon 16, 2)
Oculi enim Domini contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his, qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti in hoc, quia ex praesenti tempore contra te bella consurgent”. (Liber II Paralipomenon 16, 9)
Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)
Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)
Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)
Dixitque Iosaphat: “Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus?”. (Liber II Paralipomenon 18, 6)