Mosaico decorativo

Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei

  • aut tribus annis famem aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et pestilentiam versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israel. Nunc igitur vide quid respondeam ei, qui misit me”. (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • Et dixit David ad Gad: “Ex omni parte me angustiae premunt, sed melius mihi est, ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes eius, quam in manus hominum”. (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • Misit quoque Deus angelum in Ierusalem, ut percuteret eam. Cumque percuteretur, vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo, qui percutiebat: “Sufficit, iam cesset manus tua”. Porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • Levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Ierusalem; et ceciderunt tam ipse quam maiores natu vestiti ciliciis proni in terram. (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • Angelus autem Domini praecepit Gad dicere David, ut ascenderet exstrueretque altare Domino in area Ornan Iebusaei. (Liber I Paralipomenon 21, 18)

  • Ascendit ergo David iuxta sermonem Gad, quem locutus fuerat ex nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 19)

  • Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon; (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • Dixitque David: “Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel”. (Liber I Paralipomenon 22, 1)

  • dixitque David ad Salomonem: “Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, (Liber I Paralipomenon 22, 7)

  • sed factus est ad me sermo Domini dicens: “Multum sanguinem effudisti et magna bella bellasti. Non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me. (Liber I Paralipomenon 22, 8)

  • Tantum det tibi Dominus prudentiam et sensum, ut regere possis Israel et custodire legem Domini Dei tui; (Liber I Paralipomenon 22, 12)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina