Encontrados 1865 resultados para: Domini Dei
Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)
Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)
Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; (Liber Iudicum 2, 8)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)
sed, quocumque pergere voluissent, manus Domini erat super eos ad malum, sicut locutus est et iuravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2, 15)
sed nec illos audire voluerunt fornicantes cum diis alienis et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum audientes mandata Domini, et omnia fecere contraria. (Liber Iudicum 2, 17)
Iratusque est furor Domini in Israel et ait: “Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit, (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israel, utrum custodiant viam Domini et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non”. (Liber Iudicum 2, 22)
Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini, quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et obliti sunt Domini Dei sui servientes Baalim et Astharoth. (Liber Iudicum 3, 7)
Fuitque in eo spiritus Domini, et iudicavit Israelem egressusque est ad pugnam; et tradidit Dominus in manu eius Chusanrasathaim regem Mesopotamiae, et praevaluit adversus eum. (Liber Iudicum 3, 10)