Encontrados 674 resultados para: Domine
Exaudi, Domine! Placare, Domine! Attende et fac! Ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum”. (Prophetia Danielis 9, 19)
Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)
Et ego audivi et non intellexi et dixi: “Domine mi, quid erit finis horum?”. (Prophetia Danielis 12, 8)
Et dixit Abacuc: “Domine, Babylonem non vidi et lacum nescio”. (Prophetia Danielis 14, 35)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. (Prophetia Osee 9, 14)
Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. (Prophetia Ioel 1, 19)
Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)
Erumpite et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ibi! Deduc, Domine, robustos tuos! (Prophetia Ioel 4, 11)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)
Et dixi: “Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 5)