Encontrados 694 resultados para: Domine Dominorum Agnus
Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita”. (Prophetia Ionae 4, 3)
Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: “Violentia!”, et non salvas? (Prophetia Habacuc 1, 2)
Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam. (Prophetia Habacuc 1, 12)
Domine, audivi auditionem tuam et timui, Domine, opus tuum. In medio annorum vivifica illud, in medio annorum notum facies. Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. (Prophetia Habacuc 3, 2)
Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua? Quia ascendes super equos tuos, quadrigas tuas victrices. (Prophetia Habacuc 3, 8)
Et dixi: “Quid sunt isti, domine mi?”. Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: “Ego ostendam tibi quid sint isti”. (Prophetia Zachariae 1, 9)
Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1, 12)
Et respondi et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 4, 4)
Et respondit angelus, qui loquebatur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 5)
Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 13)
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 21)