Encontrados 694 resultados para: Domine Dominorum Agnus
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)
Domine, fortitudo mea et praesidium meum et refugium meum in die tribulationis; ad te gentes venient ab extremis terrae et dicent: “Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quae nihil prodest”. (Liber Ieremiae 16, 19)
Exspectatio Israel, Domine, omnes, qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum. (Liber Ieremiae 17, 13)
Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)
Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)
Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur. Fiant corruentes in conspectu tuo; in tempore furoris tui abutere eis. (Liber Ieremiae 18, 23)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. (Liber Ieremiae 20, 7)
Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 20, 12)
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. (Liber Ieremiae 22, 18)
Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: “Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel”. (Liber Ieremiae 31, 7)
Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, (Liber Ieremiae 32, 17)
Et tu dicis mihi, Domine Deus: Eme agrum argento et adhibe testes, cum urbs data sit in manu Chaldaeorum”. (Liber Ieremiae 32, 25)