Encontrados 8660 resultados para: Dom
Audentes igitur semper et scientes quoniam, dum praesentes sumus in corpore, peregrinamur a Domino; (Epistula II ad Corinthios 5, 6)
Audemus autem et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore et praesentes esse ad Dominum. (Epistula II ad Corinthios 5, 8)
Scientes ergo timorem Domini hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. (Epistula II ad Corinthios 5, 11)
Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos (Epistula II ad Corinthios 6, 17)
et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens”. (Epistula II ad Corinthios 6, 18)
Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei, (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. (Epistula II ad Corinthios 8, 9)
— non solum autem, sed et ordinatus ab ecclesiis comes noster cum hac gratia, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram — (Epistula II ad Corinthios 8, 19)
providemus enim bona non solum coram Domino sed etiam coram hominibus. (Epistula II ad Corinthios 8, 21)
Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam, (Epistula II ad Corinthios 10, 8)
Qui autem gloriatur, in Domino glorietur; (Epistula II ad Corinthios 10, 17)
non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Dominus commendat. (Epistula II ad Corinthios 10, 18)