Encontrados 8660 resultados para: Dom
gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula I ad Corinthios 1, 3)
ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; (Epistula I ad Corinthios 1, 7)
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. (Epistula I ad Corinthios 1, 9)
Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim. (Epistula I ad Corinthios 1, 16)
ut quemadmodum scriptum est: “Qui gloriatur, in Domino glorietur”. (Epistula I ad Corinthios 1, 31)
quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)
Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. (Epistula I ad Corinthios 2, 16)
Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. (Epistula I ad Corinthios 3, 5)
et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. (Epistula I ad Corinthios 3, 20)
nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! (Epistula I ad Corinthios 4, 4)