Encontrados 8660 resultados para: Dom
At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum. (Evangelium secundum Ioannem 9, 38)
Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. (Evangelium secundum Ioannem 11, 2)
Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: “Domine, ecce, quem amas, infirmatur”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 3)
Dixerunt ergo ei discipuli: “Domine, si dormit, salvus erit”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 12)
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. (Evangelium secundum Ioannem 11, 20)
Dixit ergo Martha ad Iesum: “Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! (Evangelium secundum Ioannem 11, 21)
Ait illi: “Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 27)
Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: “Vadit ad monumentum, ut ploret ibi”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 31)
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: “Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 32)
et dixit: “Ubi posuistis eum?”. Dicunt ei: “Domine, veni et vide”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 34)
Ait Iesus: “Tollite lapidem!”. Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: “Domine, iam foetet; quatriduanus enim est!”. (Evangelium secundum Ioannem 11, 39)
Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. (Evangelium secundum Ioannem 12, 3)