Encontrados 8660 resultados para: Dom
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. (Prophetia Zachariae 4, 9)
Quis enim despexit diem initiorum parvorum? Et laetabuntur et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem illae oculi sunt Domini, qui discurrunt in universa terra”. (Prophetia Zachariae 4, 10)
Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt haec?”. Et dixi: “Non, domine mi”. (Prophetia Zachariae 4, 13)
Et dixit: “Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae”. (Prophetia Zachariae 4, 14)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius”. (Prophetia Zachariae 5, 4)
Et dixit ad me: “Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar; et, postquam constructa fuerit, ponetur ibi super basem suam”. (Prophetia Zachariae 5, 11)
Et respondi et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec, domine mi?”. (Prophetia Zachariae 6, 4)
Et respondit angelus et ait ad me: “Isti sunt quattuor venti caeli, qui egrediuntur, postquam steterunt coram Dominatore omnis terrae”. (Prophetia Zachariae 6, 5)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Zachariae 6, 9)
“Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. (Prophetia Zachariae 6, 10)
et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Ecce vir, Germen nomen eius; et in loco suo aliquid germinabit et aedificabit templum Domini. (Prophetia Zachariae 6, 12)
Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos. (Prophetia Zachariae 6, 13)