Encontrados 8660 resultados para: Dom
Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus; et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber. (Prophetia Amos 5, 19)
Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? (Prophetia Amos 5, 20)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? (Prophetia Amos 5, 25)
Et migrare vos faciam trans Damascum”, dicit Dominus; Deus exercituum nomen eius. (Prophetia Amos 5, 27)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)
Iuravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus, Deus exercituum: “Detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem et plenitudinem eius”. (Prophetia Amos 6, 8)
Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur; (Prophetia Amos 6, 9)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: “Numquid adhuc est penes te?”. Et respondebit: “Non est”; et dicet ei: “Tace!”; non est qui recordetur nominis Domini. (Prophetia Amos 6, 10)
Quia ecce Dominus mandat et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus. (Prophetia Amos 6, 11)
“Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus, Deus exercituum, gentem; et oppriment vos ab introitu Emath usque ad torrentem Arabae”. (Prophetia Amos 6, 14)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis. (Prophetia Amos 7, 1)
Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: “Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?”. (Prophetia Amos 7, 2)