Mosaico decorativo

Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; (Prophetia Ezechielis 5, 16)

  • et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 5, 17)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 6, 1)

  • et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 6, 7)

  • et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc. (Prophetia Ezechielis 6, 10)

  • Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis. (Prophetia Ezechielis 6, 13)

  • Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 6, 14)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 7, 1)

  • “Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae; (Prophetia Ezechielis 7, 2)

  • Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 7, 4)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina