Encontrados 8660 resultados para: Dom
Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus. (Liber Isaiae 54, 10)
Universi filii tui erunt discipuli Domini, et magna erit pax filiis tuis; (Liber Isaiae 54, 13)
Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit. Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis: haec est hereditas servorum Domini et iustitia eorum ex me, dicit Dominus. (Liber Isaiae 54, 17)
Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te. (Liber Isaiae 55, 5)
Quaerite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. (Liber Isaiae 55, 6)
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)
Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus. (Liber Isaiae 55, 8)
Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur. (Liber Isaiae 55, 13)
Haec dicit Dominus: “Custodite iudicium et facite iustitiam, quia iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur”. (Liber Isaiae 56, 1)
Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino, dicens: “Separatione dividet me Dominus a populo suo”. Et non dicat eunuchus: “Ecce, ego lignum aridum”. (Liber Isaiae 56, 3)
Quia haec dicit Dominus eunuchis: “Qui custodierint sabbata mea et elegerint, quae ego volui, et tenuerint foedus meum, (Liber Isaiae 56, 4)
dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus: nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. (Liber Isaiae 56, 5)