Encontrados 8660 resultados para: Dom
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. (Liber Exodus 21, 29)
Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. (Liber Exodus 21, 32)
dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. (Liber Exodus 21, 36)
Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. (Liber Exodus 22, 1)
Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. (Liber Exodus 22, 7)
iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. (Liber Exodus 22, 10)
Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; (Liber Exodus 22, 11)
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 13)
Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui. (Liber Exodus 22, 14)
Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. (Liber Exodus 22, 19)
Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. (Liber Exodus 23, 17)