Encontrados 8660 resultados para: Dom

  • Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus. (Liber Genesis 7, 5)

  • Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris. (Liber Genesis 7, 16)

  • Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. (Liber Genesis 8, 20)

  • Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. (Liber Genesis 8, 21)

  • Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”. (Liber Genesis 9, 7)

  • Dixitque: Benedictus Dominus Deus Sem! Sitque Chanaan servus eius. (Liber Genesis 9, 26)

  • et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: “Quasi Nemrod robustus venator coram Domino”. (Liber Genesis 10, 9)

  • Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adamam et Seboim usque Lesa. (Liber Genesis 10, 19)

  • Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam aedificaverunt filii hominum, (Liber Genesis 11, 5)

  • et dixit Dominus: “Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. (Liber Genesis 11, 6)

  • Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universae terrae, et cessaverunt aedificare civitatem. (Liber Genesis 11, 8)

  • Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae, et inde dispersit eos Dominus super faciem universae terrae. (Liber Genesis 11, 9)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina