Encontrados 8660 resultados para: Dom
si ascenderit populus iste, ut faciat sacrificia in domo Domini in Ierusalem, et convertetur cor populi huius ad dominum suum Roboam regem Iudae, interficientque me et revertentur ad Roboam regem Iudae”. (Liber I Regum 12, 27)
Et ecce vir Dei venit de Iuda in sermone Domini in Bethel, Ieroboam stante super altare ad adolendum; (Liber I Regum 13, 1)
et exclamavit contra altare in sermone Domini et ait: “Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur domui David, Iosias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te immolant, et ossa hominum super te incendent”. (Liber I Regum 13, 2)
Deditque in illa die signum dicens: “Hoc erit signum, quod locutus est Dominus: ecce altare scindetur, et effundetur cinis, qui in eo est”. (Liber I Regum 13, 3)
Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari iuxta signum, quod praedixerat vir Dei in sermone Domini. (Liber I Regum 13, 5)
Et ait rex ad virum Dei: “Deprecare faciem Domini Dei tui et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi”. Oravit vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum et facta est sicut prius fuerat. (Liber I Regum 13, 6)
Locutus est autem rex ad virum Dei: “Veni mecum domum, ut prandeas, et dabo tibi munera”. (Liber I Regum 13, 7)
Responditque vir Dei ad regem: “Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum nec comedam panem neque bibam aquam in loco isto; (Liber I Regum 13, 8)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis: “Non comedes panem neque bibes aquam nec reverteris per viam, qua venisti””. (Liber I Regum 13, 9)
Dixit ad eum: “Veni mecum domum, ut comedas panem”. (Liber I Regum 13, 15)
sic enim dictum est mihi in sermone Domini: “Non comedes panem et non bibes ibi aquam nec reverteris per viam, qua ieris””. (Liber I Regum 13, 17)
Qui ait illi: “Et ego propheta sum similis tui; et angelus locutus est mihi in sermone Domini dicens: “Reduc eum tecum in domum tuam, et comedat panem et bibat aquam””. Fefellit eum (Liber I Regum 13, 18)